Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.311-3.356
Ovid, Ars Amatoria 3.311-356
Not analysed yet
Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
Quamlibet admissas detinuere rates.
His sua Sisyphides auditis paene resolvit
Corpora, nam sociis inlita cera fuit.
Res est blanda canor: discant cantare puellae:
Pro facie multis vox sua lena fuit.
Et modo marmoreis referant audita theatris,
Et modo Niliacis carmina lusa modis.
Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
Nesciat arbitrio femina docta meo.
Saxa ferasque lyra movit Rhodopeïus Orpheus,
Tartareosque lacus tergeminumque canem.
Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
Fecerunt muros officiosa novos.
Quamvis mutus erat, voci favisse putatur
Piscis, Arioniae fabula nota lyrae.
Disce etiam duplici genialia nablia palma
Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
Sit quoque vinosi Teïa Musa senis;
Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?) ,
Cuive pater vafri luditur arte Getae.
Et teneri possis carmen legisse Properti,
Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum:
Dictaque Varroni fulvis insignia villis
Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae:
Et profugum Aenean, altae primordia Romae,
Quo nullum Latio clarius extat opus.
Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,
Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis:
Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
Carmina, quis partes instruit ille duas:
Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
Elige, quod docili molliter ore legas:
Vel tibi composita cantetur Epistola voce:
Ignotum hoc aliis ille novavit opus.'
O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum,
Insignis cornu Bacche, novemque deae!
Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,
Ut moveat posito brachia iussa mero?
Artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parva monere pudet, talorum dicere iactus
Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
Quam subeat partem callida, quamque vocet.