Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.539-3.582
Ovid, Ars Amatoria 3.539-582
Not analysed yet
Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
Et facit ad mores ars quoque nostra suos.
Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
Contempto colitur lectus et umbra foro.
Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,
Et nimium certa scimus amare fide.
Scilicet ingenium placida mollitur ab arte,
Et studio mores convenienter eunt.
Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
Numen inest illis, Pieridesque favent.
Est deus in nobis, et sunt commercia caeli:
Sedibus aetheriis spiritus ille venit.
A doctis pretium scelus est sperare poetis;
Me miserum! scelus hoc nulla puella timet.
Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
Este: novus viso casse resistet amans.
Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,
Comparibus frenis artificemque reget,
Nec stabiles animos annis viridemque iuventam
Ut capias, idem limes agendus erit.
Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
Qui tetigit thalamos praeda novella tuos,
Te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
Cingenda est altis saepibus ista seges.
Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;
Non bene cum sociis regna Venusque manent.
Ille vetus miles sensim et sapienter amabit,
Multaque tironi non patienda feret:
Nec franget postes, nec saevis ignibus uret,
Nec dominae teneras adpetet ungue genas,
Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,
Nec raptus flendi causa capillus erit.
Ista decent pueros aetate et amore calentes;
Hic fera composita vulnera mente feret.
Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
Ut modo montanis silva recisa iugis.
Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;
Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
Et sit in infida proditione fides.
Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
Multaque summisse, multa minanter agat.