Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.583-3.626
Ovid, Ars Amatoria 3.583-626
Not analysed yet
Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
Saepe perit ventis obruta cumba suis;
Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
Conveniunt illas, cum voluere, viri;
Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
Solum se thalamos speret habere tuos.
Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
Sentiat: has artes tolle, senescet amor.
Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
Incitat et ficti tristis custodia servi,
Et nimium duri cura molesta viri.
Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
Ut sis liberior Thaide, finge metus.
Cum melius foribus possis, admitte fenestra,
Inque tuo vultu signa timentis habe.
Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen venus est secura timori,
Ne tanti noctes non putet esse tuas.
Qua vafer eludi possit ratione maritus,
Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
Sumendae detur cum tibi tempus aquae?
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
Cum possit sura chartas celare ligatas,
Et vincto blandas sub pede ferre notas?
Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
Praebeat, inque suo corpore verba ferat.