Latin · Elegiac couplet
Lines 3.627-3.670
Ovid, Ars Amatoria 3.627-670
Not analysed yet
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera: carbonis pulvere tange, leges.
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
Ut ferat occultas pura tabella notas.
Adfuit Acrisio servandae cura puellae:
Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
Cum spectet iunctos illa libenter equos,
Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
Quoque sui comites ire vetantur, eat,
Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
Praeterquam siquos illa venire iubet?
Cum, custode foris tunicas servante puellae,
Celent furtivos balnea multa iocos,
Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
Et cedat lecto quamlibet aegra suo,
Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
Quasque petas non det ianua sola vias?
Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
Victaque Lethaea lumina nocte premant;
Nec male deliciis odiosum conscia tardis
Detinet, et longa iungitur ipsa mora.
Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
Cum minimo custos munere possit emi?
Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
Placatur donis Iuppiter ipse datis.
Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
Ipse quoque accepto munere mutus erit.
Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
Non tangit solos ista querella viros.
Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
Et lepus hic aliis exagitatus erit.
Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:
Non docet infestos currere cerva canes.