Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 11.1-11.46
Ovid, Epistulae 11.1-46
Not analysed yet
Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris,
Oblitus a dominae caede libellus erit.
Dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum,
Et iacet in gremio charta soluta meo.
Haec est Aeolidos fratri scribentis imago;
Sic videor duro posse placere patri.
Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset,
Auctorisque oculis exigeretur opus!
Ut ferus est multoque suis truculentior Euris,
Spectasset siccis vulnera nostra genis.
Scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis;
Ingenio populi convenit ille sui.
Ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
Imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.
Imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae,
Possidet et vitiis regna minora suis.
Quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
Inter cognatos posse referre Iovem?
Num minus infestum, funebria munera, ferrum
Feminea teneo, non mea tela, manu?
O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
Venisset leto serior hora meo!
Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
Nescio quem sensi corde tepente deum.
Fugerat ore color; macies adduxerat artus;
Sumebant minimos ora coacta cibos;
Nec somni faciles et nox erat annua nobis,
Et gemitum nullo laesa dolore dabam.
Nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
Nec noram, quid amans esset; at illud eram.
Prima malum nutrix animo praesensit anili;
Prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!'
Erubui, gremioque pudor deiecit ocellos;
Haec satis in tacita signa fatentis erant.
Iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
Aegraque furtivum membra gravabat onus.
Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix
Attulit audaci supposuitque manu,
Ut penitus nostris —hoc te celavimus unum —
Visceribus crescens excuteretur onus?
A, nimium vivax admotis restitit infans
Artibus et tecto tutus ab hoste fuit!
Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,
Et nova luciferos Luna movebat equos.