Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 11.47-11.90
Ovid, Epistulae 11.47-90
Not analysed yet
Nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
Et rudis ad partus et nova miles eram.
Nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'
Oraque clamantis conscia pressit anus.
Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
Contineo gemitus elapsaque verba reprendo
Et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.
Mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat —
Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat —
Cum super incumbens scissa tunicaque comaque
Pressa refovisti pectora nostra tuis,
Et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti;
'Vive nec unius corpore perde duos!
Spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.
Illius, de quo mater, et uxor eris.'
Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi:
Et positum est uteri crimen onusque mei.
Quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;
Crimina sunt oculis subripienda patris.
Frugibus infantem ramisque albentis olivae
Et levibus vittis sedula celat anus,
Fictaque sacra facit dicitque precantia verba;
Dat populus sacris, dat pater ipse viam.
Iam prope limen erat —patrias vagitus ad auris
Venit, et indicio proditur ille suo!
Eripit infantem mentitaque sacra revelat
Aeolus; insana regia voce sonat.
Ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura,
Ut quatitur tepido fraxina virga Noto,
Sic mea vibrari pallentia membra videres;
Quassus ab inposito corpore lectus erat.
Inruit et nostrum vulgat clamore pudorem,
Et vix a misero continet ore manus.
Ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi;
Torpuerat gelido lingua retenta metu.
Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem
Iusserat, in solis destituique locis.
Vagitus dedit ille miser —sensisse putares —
Quaque suum poterat voce rogabat avum.
Quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse —
Nam potes ex animo colligere ipse tuo —
Cum mea me coram silvas inimicus in altas
Viscera montanis ferret edenda lupis?