Latin · Elegiac couplet
Lines 12.1-12.44
Ovid, Epistulae 12.1-44
Not analysed yet
At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,
Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
Tunc quae dispensant mortalia fila sorores
Debuerant fusos evoluisse meos.
Tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo
Produxi vitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?
Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,
Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?
Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli
Et decor et linguae gratia ficta tuae?
Aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas
Venerat audacis attuleratque viros,
Isset anhelatos non praemedicatus in ignes
Inmemor Aesonides oraque adusta boum;
Semina iecisset totidem quot semina et hostes,
Ut caderet cultu cultor ab ipse suo!
Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,
Dempta forent capiti quam mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.
Hac fruar; haec de te gaudia sola feram.
Iussus inexpertam Colchos advertere puppim
Intrasti patriae regna beata meae.
Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;
Quam pater est illi, tam mihi dives erat.
Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
Omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,
Et premitis pictos, corpora Graia, toros.
Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
Illa fuit mentis prima ruina meae.
Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
Et formosus eras, et me mea fata trahebant;
Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti —quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum
Insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
Quorum terribilis spiritus ignis erat;
Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
Nigra per adflatus haec quoque facta suos.