Latin · Elegiac couplet
Lines 13.134-13.166
Ovid, Epistulae 13.134-166
Not analysed yet
Dum licet, Inachiae vertite vela rates!
Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,
Blandaque conpositas aura secundet aquas!
Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit,
Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
Inponet galeam Dardanaque arma dabit.
Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet —
Hoc genus officii dulce duobus erit —
Producetque virum, dabit et mandata reverti
Et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'
Ille ferens dominae mandata recentia secum
Pugnabit caute respicietque domum.
Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.
Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,
Quae possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
Quae referat vultus est mihi cera tuos;
Illi blanditias, illi tibi debita verba
Dicimus, amplexus accipit illa meos.
Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,
Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,
Perque pares animi coniugiique faces,
Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
Sive —quod heu! timeo —sive superstes eris.
Ultima mandato claudetur epistula parvo:
Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!