Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 14.1-14.44
Ovid, Epistulae 14.1-44
Not analysed yet
Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni —
Cetera nuptarum crimine turba iacet.
Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
Est mihi supplicii causa fuisse piam.
Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
Sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
Non piget inmunes caedis habere manus.
Me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces;
Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
Ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam —
Non tamen, ut dicant morientia 'paenitet!' ora,
Efficiet. non est, quam piget esse, pia.
Paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
Et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
Scribere de facta non sibi caede timet!
Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris;
Ultima pars lucis primaque noctis erat.
Ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi,
Et socer armatas accipit ipse nurus.
Undique conlucent praecinctae lampades auro;
Dantur in invitos inpia tura focos;
Vulgus 'Hymen, Hymenaee!' vocant. fugit ille vocantis;
Ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua!
Ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes,
Flore novo madidas inpediente comas,
In thalamos laeti —thalamos, sua busta! —feruntur
Strataque corporibus funere digna premunt.
Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant,
Securumque quies alta per Argos erat —
Circum me gemitus morientum audire videbar;
Et tamen audibam, quodque verebar erat.
Sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit,
Inque novo iacui frigida facta toro.
Ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,
Frigida populeas ut quatit aura comas,
Aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas,
Quemque tibi dederant vina, soporis eras.
Excussere metum violenti iussa parentis;
Erigor et capio tela tremente manu.