Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 15.129-15.174
Ovid, Epistulae 15.129-174
Not analysed yet
Oscula cognosco, quae tu committere lingua
Aptaque consueras accipere, apta dare.
Blandior interdum verisque simillima verba
Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.
At cum se Titan ostendit et omnia secum,
Tam cito me somnos destituisse queror;
Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint —
Conscia deliciis illa fuere meis.
Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
Attigit, in collo crine iacente feror.
Antra vident oculi scabro pendentia tofo,
Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;
Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
Praebuit et multa texit opaca coma —
Sed non invenio dominum silvaeque meumque.
Vile solum locus est; dos erat ille loci.
Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
De nostro curvum pondere gramen erat.
Incubui tetigique locum, qua parte fuisti;
Grata prius lacrimas conbibit herba meas.
Quin etiam rami positis lugere videntur
Frondibus, et nullae dulce queruntur aves;
Sola virum non ulta pie maestissima mater
Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores —
Hactenus; ut media cetera nocte silent.
Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
Fons sacer —hunc multi numen habere putant —
Quem supra ramos expandit aquatica lotos,
Una nemus; tenero caespite terra viret.
Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
Constitit ante oculos Naias una meos.
Constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequis
Ureris, Ambracia est terra petenda tibi.
Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor —
Actiacum populi Leucadiumque vocant.
Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
Misit, et inlaeso corpore pressit aquas.
Nec mora, versus amor fugit lentissima mersi
Pectora, Deucalion igne levatus erat.
Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
Leucada nec saxo desiluisse time!'
Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo,
Nec lacrimas oculi continuere mei.