Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 15.175-15.216
Ovid, Epistulae 15.175-216
Not analysed yet
Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
Sit procul insano victus amore timor!
Quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito
Et mea non magnum corpora pondus habe!
Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,
Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae!
Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
Et sub ea versus unus et alter erunt:
Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
Convenit illa mihi, convenit illa tibi.
Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
Cum profugum possis ipse referre pedem?
Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
An potes, o scopulis undaque ferocior omni,
Si moriar, titulum mortis habere meae?
Ah quanto melius iungi mea pectora tecum
Quam poterant saxis praecipitanda dari!
Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,
Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,
Ingeniumque meis substitit omne malis.
Non mihi respondent veteres in carmina vires;
Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
Desinite ad citharas turba venire mea!
Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
Me miseram, dixi quam modo paene 'meus!'
Efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit.
Ingenio vires ille dat, ille rapit.
Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur?
An riget, et Zephyri verba caduca ferunt?
Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;
Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
Sive redis, puppique tuae votiva parantur
Munera, quid laceras pectora nostra mora?
Solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
Aura dabit cursum; tu modo solve ratem!
Ipse gubernabit residens in puppe Cupido;
Ipse dabit tenera vela legetque manu.