Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 16.133-16.174
Ovid, Epistulae 16.133-174
Not analysed yet
Sed mihi laudatam cupienti cernere formam
Lumina nil aliud quo caperentur erat.
Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
Attonitus curis intumuisse novis.
His similes vultus, quantum reminiscor, habebat
Venit in arbitrium cum Cytherea meum.
Si tu venisses pariter certamen in illud,
In dubio Veneris palma futura fuit!
Magna quidem de te rumor praeconia fecit,
Nullaque de facie nescia terra tua est;
Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
Inter formosas altera nomen habet!
Crede sed hoc nobis! —minor est tua gloria vero,
Famaque de forma paene maligna tua est;
Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
Et tua materia gloria victa sua est.
Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
Et visa es tanto digna rapina viro,
More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
Ludis et es nudis femina mixta viris.
Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
Quam tu de thalamis abstraherere meis.
Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
Tene meo paterer vivus abire sinu?
Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
Vel mihi virginitas esset libata, vel illud
Quod poterat salva virginitate rapi.
Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
Flamma rogi flammas finiet una meas.
Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
Contempta est virtus Pallade dante mihi.
Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;
Permanet in voto mens mea firma suo.
Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
Deprecor, o tanto digna labore peti!
Non ego coniugium generosae degener opto,
Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.