Latin · Elegiac couplet
Lines 16.89-16.132
Ovid, Epistulae 16.89-132
Not analysed yet
Interea —credo versis ad prospera fatis —
Regius adgnoscor per rata signa puer.
Laeta domus nato post tempora longa recepto est,
Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
Multarum votum sola tenere potes!
Nec tantum regum natae petiere ducumque,
Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
Te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
Lumina cum placido victa sopore iacent.
Quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
Ardebam, quamvis hic procul ignis erat,
Nec potui debere mihi spem longius istam,
Caerulea peterem quin mea vota via.
Troica caeduntur Phrygia pineta securi
Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
Ardua proceris spoliantur Gargara silvis,
Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
Fundatura citas flectuntur robora naves,
Texitur et costis panda carina suis.
Addimus antennas et vela sequentia malo;
Accipit et pictos puppis adunca deos;
Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
Sponsor coniugii stat dea picta tui.
Inposita est factae postquam manus ultima classi,
Protinus Aegaeis ire lubebat aquis —
At pater et genetrix inhibent mea vota rogando
Propositumque pia voce morantur iter;
Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,
Cum vellent nostrae iam dare vela rates,
'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
Quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
Vera fuit vates; dictos invenimus ignes,
Et ferus in molli pectore flagrat amor!
Portubus egredior, ventisque ferentibus usus
Applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
Excipit hospitio vir me tuus —hoc quoque factum
Non sine consilio numinibusque deum!
Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
Ostendi dignum conspicuumque fuit;