Latin · Elegiac couplet
Lines 16.219-16.262
Ovid, Epistulae 16.219-262
Not analysed yet
Hostibus eveniant convivia talia nostris,
Experior posito qualia saepe mero!
Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
Inponit collo rusticus iste tuo.
Rumpor et invidia —quid enim non omnia narrem? —
Membra superiecta cum tua veste fovet.
Oscula cum vero coram non dura daretis,
Ante oculos posui pocula sumpta meos;
Lumina demitto cum te tenet artius ille,
Crescit et invito lentus in ore cibus.
Saepe dedi gemitus; et te —lasciva! —notavi
In gemitu risum non tenuisse meo.
Saepe mero volui flammam compescere, at illa
Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
Multaque ne videam, versa cervice recumbo;
Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
Sed dolor a facie maior abesse tua.
Qua licet et possum, luctor celare furorem;
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!
Atque utinam soli sint ea nota tibi!
A, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
Ne causam fletus quaereret ille mei!
A, quotiens aliquem narravi potus amorem,
Ad vulnus referens singula verba meum,
Indiciumque mei ficto sub nomine feci!
Ille ego, si nescis, verus amator eram.
Quin etiam, ut possem verbis petulantius uti,
Non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
Atque oculis aditum nuda dedere meis —
Pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
Complexo matrem candidiora Iove.
Dum stupeo visis —nam pocula forte tenebam —
Tortilis a digitis excidit ansa meis.
Oscula si natae dederas, ego protinus illa
Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
Et modo cantabam veteres resupinus amores,
Et modo per nutum signa tegenda dabam.
Et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum
Ausus sum blandis nuper adire sonis,
Quae mihi non aliud, quam formidare, locutae
Orantis medias deseruere preces.