Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 17.126-17.166
Ovid, Epistulae 17.126-166
Not analysed yet
Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis —
Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
Proxima, me visam praemia summa tibi,
Nec te Palladios nec te Iunonis honores
Auditis Helenae praeposuisse bonis.
Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
Illum, quem fieri vix puto posse meum.
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
Spemque sequi coner quam locus ipse negat?
Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem —
Di mihi sunt testes —lusimus arte virum.
Nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
Fungitur officio littera nostra novo.
Felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
Difficilem culpae suspicor esse viam.
Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes
In nostris oculos vultibus esse reor.
Nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,
Et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
At tu dissimula, nisi si desistere mavis!
Sed cur desistas? dissimulare potes.
Lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
Est data libertas, quod Menelaus abest.
Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
Magna fuit subitae iustaque causa viae —
Aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
'Quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'
Omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque
Et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.
Vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
Nil illi potui dicere praeter 'erit.'
Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
Sed tu non ideo cuncta licere puta!
Sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens —
An nescis longas regibus esse manus?