Latin · Elegiac couplet
Lines 17.167-17.208
Ovid, Epistulae 17.167-208
Not analysed yet
Forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
Laudamur vestro, iustius ille timet.
Quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
Et melius famae verba dedisse fuit.
Nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta;
Moribus et vitae credidit ille meae.
De facie metuit, vitae confidit, et illum
Securum probitas, forma timere facit.
Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
Simplicis utamur commoditate viri.
Et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
Est satis; in dubio pectora nostra labant.
Et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis,
Inque vicem tua me, te mea forma capit;
Et longae noctes, et iam sermone coimus,
Et tu, me miseram! blandus, et una domus.
Et peream, si non invitant omnia culpam;
Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!
Quod male persuades, utinam bene cogere posses!
Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Utilis interdum est ipsis iniuria passis.
Sic certe felix esse coacta forem.
Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
Flamma recens parva sparsa residit aqua.
Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
In non exhibitis utraque lusa toris.
Tu quoque dilectam multos, infide, per annos
Diceris Oenonen destituisse tuam.
Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
Quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
Adde, quod, ut cupias constans in amore manere,
Non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinques
Gaudia; cum ventis noster abibit amor.
An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
Pronurus et magni Laumedontis ero?
Non ita contemno volucris praeconia famae,
Ut probris terras inpleat illa meis.