Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 18.131-18.172
Ovid, Epistulae 18.131-172
Not analysed yet
Iam nostros curvi norunt delphines amores,
Ignotum nec me piscibus esse reor.
Iam patet attritus solitarum limes aquarum,
Non aliter multa quam via pressa rota.
Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
At nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
Fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,
Vixque manet portu tuta carina suo;
Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
Aurea lanigero vellere vexit ovis;
Nec tamen officium pecoris navisve requiro,
Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
Idem navigium, navita, vector ero!
Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
Publica non curat sidera noster amor.
Andromedan alius spectet claramque Coronam,
Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
Indicium dubiae non placet esse viae.
Est aliud lumen, multo mihi certius istis,
Non errat tenebris quo duce noster amor;
Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,
Et iuvenem possim superare Palaemona nando
Morsaque quem subito reddidit herba deum.
Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
Vixque per inmensas fessa trahuntur aquas.
His ego cum dixi: 'pretium non vile laboris,
Iam dominae vobis colla tenenda dabo,'
Protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
Ut celer Eleo carcere missus equus.
Ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
Teque, magis caelo digna puella, sequor.
Digna quidem caelo es —sed adhuc tellure morare,
Aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
Hic es, et exigue misero contingis amanti,
Cumque mea fiunt turbida mente freta.