Latin · Elegiac couplet
Lines 18.89-18.130
Ovid, Epistulae 18.89-130
Not analysed yet
Frigora ne possim gelidi sentire profundi,
Qui calet in cupido pectore, praestat amor.
Quo magis accedo propioraque litora fiunt,
Quoque minus restat, plus libet ire mihi.
Cum vero possum cerni quoque, protinus addis
Spectatrix animos, ut valeamque facis.
Nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
Atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum —
Hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam.
Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
Ne fieret prima pes tuus udus aqua.
Excipis amplexu feliciaque oscula iungis —
Oscula, di magni, trans mare digna peti! —
Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
Et madidam siccas aequoris imbre comam.
Cetera nox et nos et turris conscia novit,
Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
Non magis illius numerari gaudia noctis
Hellespontiaci quam maris alga potest;
Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
Hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
Praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
Oscula congerimus properata sine ordine raptim
Et querimur parvas noctibus esse moras.
Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
Frigida deserta litora turre peto.
Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
Respiciens dominam, dum licet, usque meam.
Siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
Cum redeo, videor naufragus esse mihi.
Hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
A te cum redeo, clivus inertis aquae.
Invitus repeto patriam —quis credere possit?
Invitus certe nunc moror urbe mea.
Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,
Unaque mens, tellus non habet una duos?
Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;
Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
Cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
Cur mihi, causa levis, ventus obesse potest?