Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 18.43-18.88
Ovid, Epistulae 18.43-88
Not analysed yet
Gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
Aerios aditus, quo paterere modo?
Parce, precor, facilemque move moderatius auram —
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas —
Icarium quamvis hinc prope litus abest!
Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
Mente agito furti tempora prima mei.
Nox erat incipiens —namque est meminisse voluptas —
Cum foribus patriis egrediebar amans.
Nec mora, deposito pariter cum veste timore
Iactabam liquido bracchia lenta mari.
Luna fere tremulum praebebat lumen eunti
Ut comes in nostras officiosa vias.
Hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi,
'Et subeant animo Latmia saxa tuo!
Non sinit Endymion te pectoris esse severi.
Flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!
Tu dea mortalem caelo delapsa petebas;
Vera loqui liceat! —quam sequor ipsa dea est.
Neu referam mores caelesti pectore dignos,
Forma nisi in veras non cadit illa deas.
A Veneris facie non est prior ulla tuaque;
Neve meis credas vocibus, ipsa vide!
Quantum, cum fulges radiis argentea puris,
Concedunt flammis sidera cuncta tuis,
Tanto formosis formosior omnibus illa est.
Si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.'
Haec ego, vel certe non his diversa, locutus
Per mihi cedentes sponte ferebar aquas.
Unda repercussae radiabat imagine lunae,
Et nitor in tacita nocte diurnus erat;
Nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures
Praeter dimotae corpore murmur aquae.
Alcyones solae, memores Ceycis amati,
Nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
Fortiter in summas erigor altus aquas.
Ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est:
Illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!'
Et subito lassis vires rediere lacertis,
Visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.