Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 19.170-19.210
Ovid, Epistulae 19.170-210
Not analysed yet
Exiguum, sed plus quam nihil illud erit!
Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
Vel timidus famae cedere vellet amor!
Nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
Quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
Ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
Inpositam celeri Phasida puppe tulit;
Ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
Cum praeda rediit protinus ille sua.
Tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis,
Et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum,
Sic facito spernas, ut vereare, fretum!
Arte laboratae merguntur ab aequore naves;
Tu tua plus remis bracchia posse putas?
Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
Exitus hic fractis puppibus esse solet.
Me miseram! cupio non persuadere, quod hortor,
Sisque, precor, monitis fortior ipse meis —
Dummodo pervenias excussaque saepe per undas
Inicias umeris bracchia lassa meis!
Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
Nescio quo pavidum frigore pectus hebet.
Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
Quamvis est sacris illa piata meis.
Namque sub aurora, iam dormitante lucerna,
Somnia quo cerni tempore vera solent,
Stamina de digitis cecidere sopore remissis,
Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
Hic ego ventosas nantem delphina per undas
Cernere non dubia sum mihi visa fide,
Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
Unda simul miserum vitaque deseruit.
Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
Nec nisi tranquillo bracchia crede mari!
Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
Quae numquam nisi te sospite sospes ero!
Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
Tu placidas toto pectore finde vias!
Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,
Leniat invisas littera missa moras.