Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 20.127-20.168
Ovid, Epistulae 20.127-168
Not analysed yet
In caput ut nostrum dominae periuria quaeso
Eveniant; poena tuta sit illa mea!
Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
Anxius huc illuc dissimulanter eo;
Subsequor ancillam furtim famulumque, requirens
Profuerint somni quid tibi quidve cibi.
Me miserum, quod non medicorum iussa ministro,
Effingoque manus, adsideoque toro!
Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
Quem minime vellem, forsitan alter adest!
Ille manus istas effingit, et adsidet aegrae
Invisus superis cum superisque mihi,
Dumque suo temptat salientem pollice venam,
Candida per causam bracchia saepe tenet,
Contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit.
Officio merces plenior ista suo est!
Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?
Ad saepem alterius quis tibi fecit iter?
Iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!
A mihi promisso corpore tolle manus!
Inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;
Postmodo si facies istud, adulter eris.
Elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;
Si nescis, dominum res habet ista suum.
Nec mihi credideris —recitetur formula pacti;
Neu falsam dicas esse, fac ipsa legat!
Alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi!
Quid facis hic? exi! non vacat iste torus!
Nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,
Non erit idcirco par tua causa meae.
Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;
Sed propior certe quam pater ipsa sibi est.
Promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;
Ille homines, haec est testificata deam.
Hic metuit mendax, haec et periura vocari;
An dubitas, hic sit maior an ille metus?
Denique, ut amborum conferre pericula possis,
Respice ad eventus —haec cubat, ille valet.
Nos quoque dissimili certamina mente subimus;
Nec spes par nobis nec timor aequus adest.
Tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,
Idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.