Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 20.169-20.214
Ovid, Epistulae 20.169-214
Not analysed yet
Si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,
Cedere debueras ignibus ipse meis.
Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,
Ad quid, Cydippe, littera nostra redit?
Hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;
Hunc tu, si sapias, limen adire vetes.
Hoc faciente subis tam saeva pericula vitae —
Atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!
Quem si reppuleris, nec, quem dea damnat, amaris,
Tu tunc continuo, certe ego salvus ero.
Siste metum, virgo! stabili potiere salute,
Fac modo polliciti conscia templa colas;
Non bove mactato caelestia numina gaudent,
Sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
Ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
Fert aliis tristem sucus amarus opem.
Nil opus est istis; tantum periuria vita
Teque simul serva meque datamque fidem!
Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae —
Exciderant animo foedera lecta tuo.
Admonita es modo voce mea cum casibus istis,
Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
His quoque vitatis in partu nempe rogabis,
Ut tibi luciferas adferat illa manus?
Audiet et repetens quae sunt audita requiret,
Iste tibi de quo coniuge partus eat.
Promittes votum —scit te promittere falso;
Iurabis —scit te fallere posse deos!
Non agitur de me; cura maiore laboro.
Anxia sunt causa pectora nostra tua.
Cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,
Ignaros culpae quos facis esse tuae?
Et cur ignorent? matri licet omnia narres.
Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
Sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
Ut te conspecta subito, si forte notasti,
Restiterim fixis in tua membra genis;
Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,
Deciderint umero pallia lapsa meo;
Postmodo nescio qua venisse volubile malum,
Verba ferens doctis insidiosa notis,
Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,
Esse tuam vinctam numine teste fidem
Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.