Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.1-5.46
Ovid, Epistulae 5.1-46
Not analysed yet
Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege —non est
Ista Mycenaea littera facta manu!
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
Quae venit indigno poena, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
Edita de magno flumine nympha fui.
Qui nunc Priamides —absit reverentia vero! —
Servus eras; servo nubere nympha tuli!
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
Defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
Saepe citos egi per iuga longa canes.
Incisae servant a te mea nomina fagi,
Et legor Oenone falce notata tua,
Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
Crescite et in titulos surgite recta meos!
Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
Hoc in rugoso cortice carmen habes:
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
Pessima mutati coepit amoris hiemps,
Qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
Consului —neque enim modice terrebar —anusque
Longaevosque senes. constitit esse nefas.
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
Caerula ceratas accipit unda rates.
Flesti discedens —hoc saltim parce negare!
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.