Latin · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.1.1-1.1.44
Ovid, Ex Ponto 1.1.1-44
Not analysed yet
Naso Tomitanae iam non novus incola terrae
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos
excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco.
publica non audent intra monimenta venire,
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis:
ite, patet castis versibus ille locus!
non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
sub Lare privato tutius esse putant,
quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
invenies, quamvis non est miserabilis index,
non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
non occultato nomine missa docet.
nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
Musaque ad invitos officiosa venit.
quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
exule servatis legibus urbe frui.
quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,
doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
nec me nominibus furiosus confero tantis:
saeva deos contra non tamen arma tuli.
denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
non caret e nostris ullus honore liber,
si dubitas de me, laudes admitte deorum,
et carmen dempto nomine sume meum.
adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
proderit auctorem pacis habere nihil?
eum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
dicitur ipsa viro flamma dedisse viam:
fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
at patriae pater hic, ipsius ille fuit.
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
iactantem Pharia tinnula sistra manu?
ante deum Matrem cornu tibicen adunco
cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
scimus ab imperio fieri nil tale Dianae :
unde tamen vivat, vaticinator habet,
ipsa movent animos superorum numina nostros,
turpe nec est tali credulitate capi.