Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.1.45-1.1.80
Ovid, Ex Ponto 1.1.45-80
Not analysed yet
en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi
gentis Iuleae nomina sancta fero.
vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti!
non mihi, sed magno noscitur ille deo.
nec quia vel merui vel sensi principis iram,
a nobis ipsum nolle putate coli.
vidi ego linigerae numen violasse fatentem
Isidis Isiacos ante sedere focos,
alter, ob huic similem privatus lumine culpam,
clamabat media se meruisse via.
talia caelestes fieri praeconia gaudent,
ut sua quid valeant numina teste probent.
saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
eum bene peccati paenituisse vident.
paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
paenitet, et facto torqueor ipse meo.
cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
estque pati poenam, quam meruisse, minus,
ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
poena potest demi, culpa perennis erit.
mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:
ut non peccarim mors quoque non faciet,
non igitur mirum, si mens mea tabida facta
de nive manantis more liquescit aquae,
estur ut occulta vitiata teredine navis,
aequorei scopulos ut cavat unda salis,
roditur ut scabra positum robigine ferrum
conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
fine quibus nullo conficiantur, habent.
nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet,
quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.
hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
plus isto, duri, si precer, oris ero.’