Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.2.49-1.2.90
Ovid, Ex Ponto 1.2.49-90
Not analysed yet
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
et modo cum cara coniuge multa loquor.
sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
peior ab admonitu fit status iste boni.
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
sive pruinosi Noctis aguntur equi,
sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,
ignibus admotis ut nova cera solet,
saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
cum subit Augusti quae sit clementia, credo
mollia naufragiis litora posse dari.
cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
spesque levis magno victa timore cadit,
nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
quam male mutato posse carere loco.
aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
gratia quod salvo vestra pudore queat.
suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
difficilis causae inite patrocinium.
est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
lenia pro misera fac modo verba fuga.
nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
ultimus hic qua sit condicione locus,
magna tenent illud numen molimina rerum:
haec est caelesti pectore cura minor.
nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae,
quaerere, finitimo vix loca nota Getae,
aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
cultaque Oresteae Taurica terra deae,
quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
dura meant celeri terga per amnis equo.
maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,
Roma, nec Ausonii militis arma timet,
dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
quamque libet longis cursibus aptus equus,
quodque sitim didicere diu tolerare famemque,
quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
ira viri initis non me misisset in istam,
si satis haec illi nota fuisset humus.
nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,
meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.