Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.2.91-1.2.136
Ovid, Ex Ponto 1.2.91-136
Not analysed yet
noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu.
nil opus est ullis in mea fata Getis,
sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,
et minus infestus, quam fuit, esse potest.
tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:
paene etiam merito parcior ira meo est.
di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
alma nihil maius Caesare terra ferat,
utque fuit sub eo, sic sit sub Caesare terra,
perque manus huius tradita gentis eat.
at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
iudice pro lacrimis ora resolve meis.
non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utque
exilium saevo distet ab hoste meum,
quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
non adimat stricto squalidus ense Getes:
denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
Bistonii cineres ungula pulset equi,
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
Caesaris haec animum poterant audita movere,
Maxime, movissent si tamen ante tuum.
vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
auxilio trepidis quae solet esse reis,
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
aequandi superis pectora flecte viri.
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
quique suis homines pabula fecit equis,
sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
qui vicit semper, victis ut parcere posset,
clausit et aeterna civica bella sera,
multa metu poenae, poena qui pauca coercet,
et iacit invita fulmina rara manu.
ergo tam placidas orator missus ad aures,
ut propior patriae sit fuga nostra roga.
ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat
inter convivas mensa videre tuos:
ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes,
et cecini fausto carmina digna toro,
cuius te solitum memini laudare libellos,
exceptis domino qui nocuere suo,
cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:
ille ego de vestra cui data nupta domo est.