Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.5.1-1.5.42
Ovid, Ex Ponto 1.5.1-42
Not analysed yet
Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
nescius exilii ne videare mei.
cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
ut capiant vitium, ni moveantur, aquae,
et mihi siquis erat ducendi carminis usus,
deficit estque minor factus inerte situ.
haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
scribimus invita vixque coacta manu.
non libet in talis animum contendere curas,
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
sed non fit fato mollior ille meo.
cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
mensque pati durum sustinet aegra nihil,
scilicet incipiam lima mordacius uti,
et sub iudicium singula verba vocem?
torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
confluat, et frondes Alpibus addat Atho ?
parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
subducunt oneri colla perusta boves.
at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
et sata cum multo faenore reddit ager?
tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
profuit—atque utinam non nocuisset! —opus.
cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
et tecum quaero saepe quid inde petam,
an populus vere sanos negat esse poetas,
sumque fides huius maxima vocis ego,
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
damnosa persto condere semen humo?
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
tempus et adsueta ponere in arte iuvat,
saucius eiurat pugnam gladiator, et idem
inmemor antiqui vulneris arma capit,
nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
et ducit remos qua modo navit aqua.
sic ego constanter studium non utile servo,
et repeto, nollem quas coluisse, deas.