Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.5.43-1.5.86
Ovid, Ex Ponto 1.5.43-86
Not analysed yet
quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
otia :mors nobis tempus habetur iners.
nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,
nec tenet incertas alea blanda manus,
cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam vigilans tempora longa modo?
moris an oblitus patrii contendere discam
Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
mensque magis gracili corpore nostra valet,
cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his, quae nil utilitatis habent.
consequor ex illis casus oblivia nostri;
hanc messem satis est si mea reddit humus,
gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis invigilate choris,
quod venit ex facili, satis est componere nobis,
et nimis intenti causa laboris abest,
cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
an verear ne non approbet illa Getes?
forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
ingenio nullum maius habere meo.
hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
inter inhumanos esse poeta Getas.
quo mihi diversum fama contendere in orbem?
quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
sic merui, magni sic voluere dei.
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,
quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,
quaeque est procul urbe Quirini,
aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
indicium studii transiluisse mei.
finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
auctorem certe res iuvat ista nihil,
quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae,
aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?
altius ire libet? si te distantia longe
Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
famaque cum domino fugit ab urbe suo.
vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
nunc quoque de nostra morte tacere reor.