Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.8.1-1.8.44
Ovid, Ex Ponto 1.8.1-44
Not analysed yet
A tibi dilecto missam Nasone salutem
accipe, pars animae magna, Severe, meae.
neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;
summa satis nostri si tibi nota mali.
vivimus assiduis expertes pacis in armis,
dura pharetrato bella movente Geta.
deque tot expulsis sum miles in exule solus :
tuta, neque invideo, cetera turba latet,
quoque magis nostros venia dignere libellos,
haec in procinctu carmina facta leges,
stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
moenibus et positu vix adeunda loci.
Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
condidit, et proprio nomine dixit opus.
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
cepit et in regem sustulit arma Getes.
ille memor magni generis, virtute quod auget,
protinus innumero milite cinctus adest.
nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
audaces animos contuderat populi.
at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
semper honorata sceptra tenere manu.
teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
Martia cum magno Caesare Roma probet.
sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
accedant nostris saeva quod arma malis,
ut careo vobis. Stygias detrusus in oras,
quattuor autumnos Pleias orta facit.
nec tu credideris urbanae commoda vitae
quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
cunctaque mens oculis pervidet usa suis.
nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
nunc subit aequata porticus omnis humo.
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
quolibet ut saltem rure frui liceat!
non meus amissos animus desiderat agros,
ruraque Paeligno conspicienda solo,
nec quos piniferis positos in collibus hortos
spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.