Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.8.45-1.8.74
Ovid, Ex Ponto 1.8.45-74
Not analysed yet
quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
sed non et nostra poma legenda manu.
pro quibus amissis utinam contingere possit
hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
ipse velim baculo pascere nixus oves;
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
ducam ruricolas sub iuga curva boves,
et discam Getici quae norunt verba iuvenci,
adsuetas illis adiciamque minas,
ipse manu capulum pressi moderatus aratri
experiar mota spargere semen humo.
nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas,
unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem
discrimen murus clausaque porta facit?
at tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
nerunt fatales fortia fila deae.
te modo Campus habet, densa modo porticus umbra
nunc, in quo ponis tempora rara, forum.
Umbria nunc revocat, nec non Albana petentem
Appia ferventi ducit in arva rota.
forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram
Caesar, et hospitium sit tua villa meum.
a! nimium est, quod, amice, petis: moderatius opta,
et voti quaeso contrahe vela tui.
terra velim propior nullique obnoxia bello
detur . erit nostris pars bona dempta malis.