Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.5.1-2.5.44
Ovid, Ex Ponto 2.5.1-44
Not analysed yet
Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi verba salute meo.
quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
te precor a salvo possit, amice, legi.
candor, in hoc aevo res intermortua paene,
exigit ut faciam talia vota tuus.
nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
illa tuus iuvit qualiacumque favor;
optastique brevem solvi mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
credibile est fieri condicione loci,
vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
quae minus Augusta pace fruatur humus,
tu tamen hic structos inter fera proelia versus
et legis et lectos ore favente probas,
ingenioque meo, vena quod paupere manat,
plaudis, et e rivo flumina magna facis,
grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
vix sibi cum miseros posse placere putes,
dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
materiae gracili sufficit ingenium,
nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
obruit audentem rerum gravitasque nitorque,
nec potui coepti pondera ferre mei.
illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
cetera materia debilitata iacent,
qui si forte liber vestras pervenit ad auris,
tutelam mando sentiat ille tuam.
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
accedat cumulus gratia nostra levis,
non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte
et non calcata candidiora nive:
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
nec lateant artes eloquiumque tuum.
te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.