Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.5.45-2.5.76
Ovid, Ex Ponto 2.5.45-76
Not analysed yet
te dicente prius fit protinus impetus illi:
teque habet elicias qui sua verba tuis.
cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa continuere mora,
surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.
dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
spemque decens doctae vocis amictus habet,
mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui,
atque "haec est "dicas "facundia principe digna
"eloquio tantum nobilitatis inest.
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
scripta tamen profugi vatis habenda putas,
scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
et servat studii foedera quisque sui:
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae navita puppis amat.
tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
ingenioque faves, ingeniose, meo.
distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
artis et ingenuae cultor uterque sumus,
thyrsus abest a te, gustata est laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor:
utque meis numeris tua dat facundia nervos,
sic venit a nobis in tua verba nitor.
iure igitur studio confinia carmina vestro
et commilitii sacra tuenda putas.
pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
comprecor ad vitae tempora summa tuae.
succedatque suis orbis moderator habenis:
quod mecum populi vota precantur idem.