Latin · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.8.1-2.8.42
Ovid, Ex Ponto 2.8.1-42
Not analysed yet
Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;
utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,
est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
argentum felix omnique beatius auro,
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.
non mihi divitias dando maiora dedisses,
caelitibus missis nostra sub ora tribus,
est aliquid spectare deos et adesse putare,
et quasi cum vero numine posse loqui.
quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in urbe moror.
Caesareos video vultus, velut ante videbam :
vix huius voti spes fuit ulla mihi;
utque salutabam numen caeleste, saluto.
quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
qui locus ablato Caesare vilis erit.
hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
nam patriae faciem sustinet ille suae.
fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
torvaque nescio quid forma minantis habet?
parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
iustaque vindictae supprime lora tuae.
parce, precor, saecli decus indelebile nostri,
terrarum dominum quem tua cura facit.
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua vota deos,
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
et cui maiestas non onerosa tua est,
perque tibi similem virtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
parte leva minima nostras et contrahe poenas,
daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis.
sic fera quam primum pavido Germania vultu
ante triumphantis serva feratur equos:
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
vivant, et possis filius esse diu.