Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.8.43-2.8.76
Ovid, Ex Ponto 2.8.43-76
Not analysed yet
tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces.
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
pars fuerit partus sola caduca tui.
sic tibi mature fraterni funeris ultor
purpureus niveis filius instet equis.
adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris adventu tuta gladiator harena
exit, et auxilium non leve vultus habet.
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus,
intrata est superis quod domus una tribus,
felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
quique deum coram corpora vera vident,
quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
sic homines novere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,
denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,
ne sit in inviso vestra figura loco.
nam caput e nostra citius cervice recedet,
et patiar fossis lumen abire genis,
quam caream raptis, o publica numina, vobis:
vos eritis nostrae portus et ara fugae.
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
utque meas aquilas, ut mea signa sequar,
aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor,
aut spes exilii commodioris adest.
nam minus et minus est facies in imagine tristis,
visaque sunt dictis adnuere ora meis.
vera precor fiant timidae praesagia mentis,
iustaque quamvis est, sit minor ira dei.