Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.1.131-3.1.166
Ovid, Ex Ponto 3.1.131-166
Not analysed yet
non semper sacras reddunt oracula sortis,
ipsaque non omni tempore fana patent,
cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
et nullus populi contrahet ora dolor,
cum domus Augusti, Capitoli more colenda,
laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
profectura aliquid tum tua verba putes.
siquid aget maius, differ tua coepta caveque
spem festinando praecipitare meam.
nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
corporis ad curam vix vacat illa sui.
omnia . . . . . . . . . . .
per rerum turbam tu quoque oportet eas.
cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
fac sis personae, quam tueare, memor.
nec factum defende meum; mala causa silenda est.
nil nisi sollicitae sint tua verba preces,
tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra
ad non mortalis brachia tende pedes.
tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;
hostem Fortunam sit satis esse mihi.
plura quidem subeunt, sed conturbata timore
haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa
te maiestatem pertimuisse suam.
nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
interdum lacrimae pondera vocis habent,
lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
horaque conveniens auspiciumque favens.
sed prius imposito sanctis altaribus igni
tura fer ad magnos vinaque pura deos.
e quibus ante omnis Augustum numen adora
progeniemque piam participemque tori.
sint utinam mites solito tibi more tuasque
non duris lacrimas vultibus aspiciant.