Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.1.85-3.1.130
Ovid, Ex Ponto 3.1.85-130
Not analysed yet
ut minus infesta iaceam regione labora,
clauda nec officii pars erit ulla tui.
magna peto, sed non tamen invidiosa roganti:
utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
nec mihi suscense, totiens, si carmine nostro,
quod facis, ut facias, teque imitere, rogo.
fortibus adsuevit tubicen prodesse, suoque
dux bene pugnantis incitat ore viros.
nota tua est probitas testataque tempus in omne;
sit virtus etiam non probitate minor.
non tibi Amazonia est pro me sumenda securis,
aut excisa levi pelta gerenda manu.
numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.
hac potes aut nulla parte movere deos.
quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur :
meque viro flendi copia dives adest;
utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis.
has fortuna tibi nostra ministrat opes.
si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
instantis velles fallere nupta procos.
si comes extincti Manes sequerere mariti,
esset dux facti Laodamia tui.
Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
corpus in accensos mittere forte rogos.
morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.
Caesaris est coniunx ore precanda tuo,
quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas
laude pudicitiae saecula nostra premat:
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
sola est caelesti digna reperta toro.
quid trepidas et adire times? non impia Procne
filiave Aeëtae voce movenda tua est,
nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,
Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas,
Telegonive parens vertendis nata figuris,
nexaque nodosas angue Medusa comas,
femina sed princeps, in qua Fortuna videre
se probat et caecae crimina falsa tulit:
qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
clarius excepto Caesare mundus habet,
eligito tempus captatum saepe rogandi,
exeat adversa ne tua navis aqua.