Latin · ~2 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.3.95-3.3.108
Ovid, Ex Ponto 3.3.95-108
Not analysed yet
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
Memnonio cycnos esse colore putem,
sed neque mutatur nigra pice lacteus humor,
nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
conveniens animo genus est tibi, nobile namque
pectus et Herculeae simplicitatis habes,
livor, iners vitium, mores non exit in altos,
utque latens ima vipera serpit humo.
mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
grandius ingenio nec tibi nomen inest.
ergo alii noceant miseris optentque timeri,
tinctaque mordaci spicula felle gerant:
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
in quorum numero me, precor, esse velis.’