Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.10.1-4.10.44
Ovid, Ex Ponto 4.10.1-44
Not analysed yet
Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas.
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinovane, meae?
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
atteritur pressa vomer aduncus humo.
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
cessat duritia mors quoque victa mea.
exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
iactatus dubio per duo lustra mari .
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit, et placidae saepe fuere morae,
an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
nec bene cantantes labor est audire puellas:
nec degustanti lotos amara fuit.
hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
parte meae vitae, si modo dentur, emam.
nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
qui quota terroris pars solet esse mei!
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
Heniochae nautis plus nocuere rates,
nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter vomat illa fretum,
qui quamquam dextra regione licentius errant,
securum latus hoc non tamen esse sinunt,
hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta nave viator eat.
qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
quam miser est, qui fert asperiora fide!
crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
et quae praecipuum sidera frigus habent.
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
et sumit vires a propiore loco.
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
est procul et rarus languidiorque venit.