Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.9.1-4.9.44
Ovid, Ex Ponto 4.9.1-44
Not analysed yet
Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
bis senos fasces quae tibi prima dabit:
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partes et praestet amici
officium iusso littera nostra die.
atque ego si fatis genitus melioribus essem
et mea sincere curreret axe rota,
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui,
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
illa. confiteor, sic essem luce superbus,
ut caperet fastus vix domus ulla meos:
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
consulis ante pedes ire iuberer eques;
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
gauderem lateris non habuisse locum,
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
sed foret a populo tum mihi dulce premi,
aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,
densaque quam longum turba teneret iter,
quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,
spectarem, qualis purpura te tegeret.
signa quoque in sella nossem formata curuli
et totum Numidae sculptile dentis opus.
at cum Tarpeias esses deductus in arces,
dum caderet iussu victima sacra tuo,
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
audisset media qui sedet aede deus;
turaque mente magis plena quam lance dedissem,
ter quater imperii laetus honore tui.
hic ego praesentes inter numerarer amicos,
mitia ius urbis si modo fata darent,
quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
tunc oculis etiam percipienda foret,
non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
nam quid me poenae causa negata iuvet?
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
praetextam fasces aspiciamque tuos.
haec modo te populo reddentem iura videbit,
et se secreto finget adesse tuis .