Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.9.45-4.9.88
Ovid, Ex Ponto 4.9.45-88
Not analysed yet
nunc longi reditus hastae supponere lustri
credet, et exacta cuncta locare fide:
nunc facere in medio facundum verba senatu,
publica quaerentem quid petat utilitas:
nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
albave opimorum colla ferire boum.
atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
ut mihi placetur principis ira roges!
surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara,
detque bonum voto lucidus omen apex.
interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
hic quoque te festum consule tempus agam.
altera laetitiae est nec cedens causa priori,
successor tanti frater honoris erit.
nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
imperium Iam suscipit ille die.
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
inque domo binus conspicietur honor.
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
altius imperium consule Roma videt,
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
et maiestatem res data dantis habet,
iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
talibus Augusti tempus in omne frui.
quod tamen ab rerum cura propiore vacabit,
vota precor votis addite vestra meis.
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas,
hic raptam Troesmin celeri virtute recepit,
infecitque fero sanguine Danuvium.
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
et quam vicino terrear hoste roga:
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum victima dira caput .
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
et teneat glacies iugera multa freti,
haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.