Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.9.89-4.9.130
Ovid, Ex Ponto 4.9.89-130
Not analysed yet
nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
illa quies animi, quam tu laudare solebas,
ille vetus solito perstat in ore pudor,
sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
ut fera plus valeant legibus arma, facit,
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
femina de nobis virve puerve queri.
hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
illi me, quia velle vident, discedere malunt:
respectu cupiunt hic tamen esse sui.
nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit,
conveniens miseris et quamquam gloria non est,
proxima dant nobis oppida munus idem.
nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo.
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic aviae lateri proximus, ille patris.
his ego do totiens cum ture precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,
natalem ludis scit celebrare dei.
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
misit in has siquos longa Propontis aquas,
is quoque, quo laevus fuerat sub praeside Pontus,
audierit frater forsitan ista tuus.
fortuna est impar animo, talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes.
nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
contenti tacita sed pietate sumus.
et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
tu certe scis haec, superis ascite, videsque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
tu nostras audis inter convexa Iocatus
sidera, sollicito quas damus ore, preces.