Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.45-1.88
Ovid, Fasti 1.45-88
Not analysed yet
ne tamen ignores variorum iura dierum,
non habet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
fastus erit, per quem lege licebit agi.
nec toto perstare die sua iura putaris:
qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
verbaque honoratus libera praetor habet,
est quoque, quo populum ius est includere saeptis:
est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas,
Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret, omnibus istis
(ne fallare cave!) proximus ater erit.
omen ab eventu est, illis nam Roma diebus
damna sub averso tristia Marte tulit,
haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
inque meo primus carmine Ianus adest.
Iane biceps, anni tacite labentis origo,
solus de superis qui tua terga vides,
dexter ades ducibus, quorum secura labore
otia terra ferax, otia pontus habet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
et resera nutu candida templa tuo.
prospera lux oritur: linguis animisque favete!
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
lite vacent aures, insanaque protinus absint
iurgia; differ opus, livida lingua, tuum!
cernis, odoratis ut luceat ignibus aether,
et sonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorum verberat aurum
et tremulum summa spargit in aede iubar,
vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
et populus festo concolor ipse suo est,
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem,
nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
a populo rerum digna potente coli.