Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 1.89-1.134
Ovid, Fasti 1.89-134
Not analysed yet
quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
nam tibi par nullum Graecia numen habet,
ede simul causam, cur de caelestibus unus,
sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
bina repens oculis obtulit ora meis.
extimui sensique metu riguisse capillos,
et gelidum subito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
edidit hos nobis ore priore sonos:
‘disce metu posito, vates operose dierum,
quod petis, et voces percipe mente meas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
aspice, quam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae tria corpora restant,
ignis, aqua et tellus, unus acervus erat.
ut semel haec rerum secessit lite suarum
inque novas abiit massa soluta domos,
flamma petit altum, propior locus aera cepit,
sederunt medio terra fretumque solo.
tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
in faciem redii dignaque membra deo.
nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
ante quod est in me postque, videtur idem.
accipe, quaesitae quae causa sit altera formae,
hanc simul ut noris officiumque meum.
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes est unum vasti custodia mundi,
et ius vertendi cardinis omne meum est.
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
ni teneant rigidae condita bella serae.
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
it, redit officio Iuppiter ipse meo.
inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum mixtaque farra sale,
nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices,
vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.