Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.461-1.502
Ovid, Fasti 1.461-502
Not analysed yet
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
Arcadiae sacrum pontificale deae,
te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petam causas horum moremque sacrorum?
diriget in medio quis mea vela freto?
ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
propositoque fave, ne tuus erret honor,
orta prior luna (de se si creditur ipsi)
a magno tellus Arcade nomen habet.
hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
nobilior sacrae sanguine matris erat;
quae simul aetherios animo conceperat ignes,
ore dabat pleno carmina vera dei.
dixerat haec nato motus instare sibique,
multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
deserit Arcadiam Parrhasiumque larem,
cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit
‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.
sic erat in fatis; nec te tua culpa fugavit,
sed deus; offenso pulsus es urbe deo.
non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
est aliquid magnis crimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen ut primus maere mala talia passus:
obruit ingentes ista procella viros,
passus idem est, Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aonia constitit exul humo:
passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,
et quos praeterea longa referre mora est.
omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
et tibi (crede mihi) tempora veris erunt.’
vocibus Evander firmata mente parentis
nave secat fluctus Hesperiarnque tenet,
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,
aspicit et sparsas per loca sola casas;