Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.415-1.460
Ovid, Fasti 1.415-460
Not analysed yet
at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
omnibus ex illis Lotide captus erat:
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
signaque dat nutu, sollicitatque notis,
fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
irrisum voltu despicit illa suo.
nox erat, et vino somnum faciente iacebant
corpora diversis victa sopore locis.
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
sicut erat lusu fessa, quievit humo.
surgit amans animamque tenens vestigia furtim
suspenso digitis fert taciturna gradu,
ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet,
et iam finitima corpus librabat in herba:
illa tamen multi plena soporis erat.
gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota
ad sua felici coeperat ire via.
ecce rudens rauco Sileni vector asellus
intempestivos edidit ore sonos.
territa consurgit nymphe manibusque Priapum
reicit et fugiens concitat omne nemus;
at deus obscena nimium quoque parte paratus
omnibus ad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est
Hellespontiaco victima grata deo.
intactae fueratis aves, solacia ruris,
adsuetum silvis innocuumque genus,
quae facitis nidos et plumis ova fovetis
et facili dulces editis ore modos;
sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,
dique putant mentes vos aperire suas.
nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
nunc penna veras, nunc datis ore notas,
tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
iuveruntque deos indicis exta sui.
ergo saepe suo coniunx abducta marito
uritur Idaliis alba columba focis;
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
quod tepidum vigili provocet ore diem.
Interea Delphin clarum super aequora sidus
tollitur et patriis exerit ora vadis.
Postera lux hiemem medio discrimine signat,
aequaque praeteritae, quae superabit, erit.