Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.549-1.594
Ovid, Fasti 1.549-594
Not analysed yet
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus in antra ferox,
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non leve finitimis hospitibusque malum,
dira viro facies, vires pro corpore, corpus
grande: pater monstri Mulciber huius erat:
proque domo longis spelunca recessibus ingens,
abdita, vix ipsis invenienda feris,
ora super postes adfixaque brachia pendent,
squalidaque humanis ossibus albet humus,
servata male parte boum Iove natus abibat:
mugitum rauco furta dedere sono.
accipio revocamen ait, vocemque secutus
impia per silvas ultor ad antra venit,
ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititur hic numeris (caelum quoque sederat illis)
et vastum motu conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.
ictaque subsedit pondere molis humus,
prima movet Cacus collata proelia dextra
remque ferox saxis stipitibusque gerit.
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
confugit et flammas ore sonante vomit;
quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas
et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
occupat Alcides, adductaque clava trinodis
ter quater adverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos
et lato moriens pectore plangit humum,
immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
victor et Evandrum ruricolasque vocat,
constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
hic ubi pars urbis de bove nomen habet,
nec tacet Evandri mater prope tempus adesse,
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
at felix vates, ut dis gratissima vixit,
possidet hunc Iani sic dea mense diem.
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos
semimaris flammis viscera libat ovis;
redditaque est omnis populo provincia nostro,
et tuus Augusto nomine dictus avus.
perlege dispositas generosa per atria ceras:
contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat, alter Isauras
aut Cretum domitas testificatur opes;