Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.595-1.640
Ovid, Fasti 1.595-640
Not analysed yet
hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum,
ille Numantina traxit ab urbe notam,
et mortem et nomen Druso Germania fecit—
me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar,
quot numero gentes maximus orbis habet,
ex uno quidam celebres aut torquis adempti
aut corvi titulos auxiliaris habent.
Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:
sed qui te vicit, nomine maior erat.
nec gradus est supra Fabios cognominis ullus:
illa domus meritis Maxima dicta suis.
sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes:
hic socium summo cum Iove nomen habet,
sancta vocant augusta patres, augusta vocantur
templa sacerdotum rite dicata manu;
huius et augurium dependet origine verbi,
et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
protegat et vestras querna corona fores,
auspicibusque deis tanti cognominis heres
omine suscipiat, quo pater, orbis onus I
Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
fient Parrhasiae sacra relata deae.
Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant
(haec quoque ab Evandri dicta parente reor);
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
ingratos nulla prole novare viros,
neve daret partus, ictu temeraria caeco
visceribus crescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitia nuptas,
ius tamen ereptum restituisse ferunt;
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
pro pueris fieri virginibusque iubent,
scortea non illi fas est inferre sacello,
ne violent puros exanimata focos.
siquis amas veteres ritus, adsiste precanti:
nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima placatur Postvertaque, sive sorores
sive fugae comites, Maenali diva, tuae:
altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur,
altera, venturum postmodo quicquid erat.
Candida, te niveo posuit lux proxima templo,
qua fert sublimes alta Moneta gradus:
nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam,
nunc te sacratae constituere manus.