Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Lines 1.687-1.724
Ovid, Fasti 1.687-724
Not analysed yet
interea crescat scabrae robiginis expers,
nec vitio caeli palleat aegra seges,
et neque deficiat macie neque pinguior aequo
divitiis pereat luxuriosa suis.
et careant loliis oculos vitiantibus agri,
nec sterilis culto surgat avena solo.
triticeos fetus passuraque farra bis ignem
hordeaque ingenti fenore reddat ager!’
haec ego pro vobis, haec vos optate coloni,
efficiatque ratas utraque diva preces,
bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
vomere, cedebat taurus arator equo;
sarcula cessabant, versique in pila ligones,
factaque de rastri pondere cassis erat.
gratia dis domuique tuae; religata catenis
iampridem vestro sub pede bella iacent,
sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres.
At quae venturas praecedit sexta Kalendas,
hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
fratribus illa deis fratres de gente deorum
circa Iuturnae composuere lacus.
Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
haec erit a mensis fine secunda dies.
frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
tu ducibus bello gloria maior eris.
sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
canteturque fera nil nisi pompa tuba.
horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
si qua parum Romam terra timebat, amet.
tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,
albaque percussa victima fronte cadat,
utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
ad pia propensos vota rogate deos.
sed iam prima mei pars est exacta laboris,
cumque suo finem mense libellus habet.