Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.1-2.44
Ovid, Fasti 2.1-44
Not analysed yet
Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:
alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
exiguum, memini, nuper eratis opus.
ipse ego vos habui faciles in amore ministros,
cum lusit numeris prima iuventa suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
ecquis ad haec illinc crederet esse viam?
haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,
dextraque non omni munere nostra vacat,
si mihi non valido torquentur pila lacerto,
nec bellatoris terga premuntur equi,
nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,
(his habilis telis quilibet esse potest),
at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
nomina, per titulos ingredimurque tuos.
ergo ades et placido paulum mea munera voltu
respice, pacando si quid ab hoste vacas.
februa Romani dixere piamina patres:
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,
pontifices ab rege petunt et flamine lanas,
quis veterum lingua februa nomen erat,
quaeque capit lictor domibus purgamina versis
torrida cum mica farra, vocantur idem;
nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura
casta sacerdotum tempora fronde tegit,
ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
februa poscenti pinea virga data est.
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur,
hoc apud intonsos nomen habebat avos.
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci
omne solum lustrant idque piamen habent,
aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,
tunc cum ferales praeteriere dies.
omne nefas omnemque mali purgamina causam
credebant nostri tollere posse senes.
Graecia principium moris dedit: illa nocentis
impia lustratos ponere facta putat.
Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
caede per Haemonias solvit Acasfus aquas:
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
credulus iumenta Phasida fovit ope:
Amphiareiades Naupactoo Acheloo
solve nefas dixit, solvit et ille nefas.